Evangelium Secundum Joannem*

Caput 19: Versus 9

Jesus autem.Hic et in aliis locis legitur siluisse Christus ut prophetia impleatur:Sicut agnus coram tondente sine voce, sic non aperuit os suumIsa. 53.. Quae similitudo de agno data est, ut in suo silentio non reus sed innocens habeatur. Non enim ut conscius convincitur, sed ut mansuetus pro aliis immolatur.
(* Traductions européennes)